EPISODE   : textes et traductions


 


TITE-LIVE XXVI , 50

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma, ut quacumque incedebat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit, desponsam eam principi Celtiberorum adolescenti : Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret, deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes alloquitur.   « Iuvenis, inquit, iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. Ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset, audiremque eam tibi cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim certo et legitimo amore, et non respublica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem : tuo, cuius possum, amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem, qua apud soceros tuos parentesque suos, verecundia : servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor : amicus populo Romano sis. Et si me virum bonum credis esse, quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse ; ne ullum in terris populum hodie dici posse, quem minus tibi hostem tuisque esse velis, aut amicum malis. »
Adolescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens, deos omnes invocare ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis, pro suo animo atque illius erga se merito, esset. Parentes inde cognatique virginis appellati. Qui quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet, coeperunt : haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse affirmantes, quam redditae inviolatae foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit : vocatoque ad se Allucio, «  Super dotem, inquit, quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent » ; aurumque tollere ac sibi habere iussit. His laetus donis honoribusque dimissus domum, implevit populares laudibus meritis Scipionis :  venisse diis simillimum juvenem, vincentem omnia, cum armis, tum benignitate ac beneficiis.  Itaque, delectu clientium habito, cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.


VALERE-MAXIME , IV, 3,1

Quartum et uicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae inter eos formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et uictor, postquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit. Aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit. Qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.


FLORUS I, 22, 39-40

Eodem quippe quo obsessa est die capta est, omenque Africanae uictoriae fuit, quod tam facile uicta est Hispaniae Carthago. Certum est tamen ad profligandam prouinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captiuos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restituerit, ne quid de uirginitatis integritate delibasse saltem uel oculis uideretur.


DE VIRIS …

Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, quibus potitus est. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Postquam comperit eam illustri loco inter Celtiberos natam, principique eius gentis adolescenti desponsam fuisse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam redimendam satis magnum auri pondus attulerant, Scipionem orabant ut id ab se donum reciperet. Scipio aurum poni ante pedes iussit, vocatoque ad se virginis sponso : « Super dotem, inquit, quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent » ; aurumque tollere ac sibi habere iussit. Ille domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, Celtiberos Romanis conciliavit.