PETRONE, Satiricon 31-70 ( passim ) 
Allata est tamen gustatio ualde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimalchionem, cui locus nouo more primus seruabatur. Ceterum in promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat oliuas in altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti pondus. Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papauere sparsos. Fuerunt et tomacula supra craticulam argenteam feruentia posita et infra craticulum Syriaca pruna cum granis Punici mali.
...
Aduenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum uenabulis et totus uenationis apparatus. Necdum sciebamus quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
...
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uuis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset ut uel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium genera auium : ..., inquit Trimalchio, quicquid uidetis hic positum, de uno corpore est factum.
...
Ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo.
|