OVIDE, Métamorphoses 
Sed enim superabat amando
Hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.
O quotiens habitu duri messoris aristas
Corbe tulit uerique fuit messoris imago !
Tempora saepe gerens faeno religata recenti
Desectum poterat gramen uersasse uideri ;
Saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
Iurasses fessos modo disiunxisse iuuencos.
Falce data frondator erat uitisque putator ;
Induerat scalas, lecturum poma putares ;
Miles erat gladio, piscator harundine sumpta
Denique per multas aditum sibi saepe figuras
Repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
Ille etiam picta redimitus tempora mitra,
Innitens baculo, positis per tempora canis,
Adsimulauit anum cultosque intrauit in hortos
Pomaque mirata est.
|