OVIDE , Fastes V, 201-212 et 261-274 
Ver erat, errabam : Zephyros conspexit, abibam ;
Insequitur, fugio : fortior ille fuit.
Et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,
Ausus Erecthea praemia ferre domo.
Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae
Inque meo non est ulla querella toro.
Vere fruor semper : semper nitidissimus annus,
Arbor habet frondes, pabula semper humus.
Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris :
Aura fouet, liquidae fonte rigatur aquae.
Hunc meus impleuit generoso flore maritus
Atque ait : «Arbitrium tu, dea, floris habe».
....
Forsitan in teneris tantum mea regna coronis
Esse putes? Tangit numen et arua meum.
Si bene floruerint segetes, erit area diues ;
Si bene floruerit uinea, Bacchus erit ;
Si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
Pomaque prouentum temporis huius habent .
Flore semel laeso pereunt uiciaeque fabaeque
Et pereunt lentes, aduena Nile, tuae.
Vina quoque in magnis operose condita cellis
Florent et nebulae dolia summa tegunt.
Mella meum munus : uolucres ego mella daturas
Ad uiolam et cytisos et thyma cana uoco.
Nos quoque idem facimus tunc, cum iuuenalibus annis
Luxuriant animi corporaque ipsa uigent.
|