TITE-LIVE (épisode entier : III, 26, 4 – 29, 7)
III, 26, 4 – 27, 8
Quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque obsideri. Nihil tam necopinatum nec tam insperatum accidere potuit. Itaque tantus pauor, tanta trepidatio fuit quanta si Vrbem, non castra hostes obsiderent. Nautium consulem arcessunt. In quo cum parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
…
Spes unica imperii populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia uocantur. Ibi ab legatis – seu fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus – salute data inuicem redditaque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque « Satin salue ? », togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet. Qua simul absterso puluere ac sudore uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem uocant ; qui terror sit in exercitu exponunt. Nauis Quinctio publice parata fuit transuectumque tres obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. Ea frequentia stipatus, antecedentibus lictoribus, deductus est domum. Et plebis concursus ingens fuit ; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehementiorem rata. Et illa quidem nocte nihil praeterquam uigilatum est in Vrbe.
Postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis et qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus esset. Cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae quicquam rei agere ; tum quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent.
…
Impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. Inde composito agmine non itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant.
…
Media nocte in Algidum perueniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.
FLORUS I, 5, 11-15
Peruicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes. Sed hos praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia uirtute seruauit. Medium erat tempus forte sementis, cum patricium uirum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, uictos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit. Sic expeditione finita rediit ad boues rursus triumphalis agricola -- fidem numinum -- qua uelocitate ! Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus uideretur.
DE VIRIS …
Aequi consulem Minucium atque exercitum ejus circumsessos tenebant : id ubi Romae nuntiatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem ipsam, non castra, hostes obsiderent : cum autem in altero consule parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit, qui rem afflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictator est dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quattuor jugerum colebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem offenderunt. Salute data invicem redditaque, Quinctius togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iussit, ut senatus mandata togatus audiret.
Postquam absterso pulvere ac sudore, toga indutus processit Quinctius, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, quantus terror in exercitu sit exponunt. Quinctius igitur Romam venit, et antecedentibus lictoribus domum deductus est. Postero die profectus, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit. Urbem triumphans ingressus est. Ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata : secutus est exercitus praeda onustus ; epulae instructae ante omnium domos. Quinctius sexto decimo die dictatura, quam in sex menses acceperat, se abdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.